Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :/ qui autem noverunt eum,/ ignorant dies illius./2 Alii terminos transtulerunt ;/ diripuerunt greges, et paverunt eos./3 Asinum pupillorum abegerunt,/ et abstulerunt pro pignore bovem viduæ./4 Subverterunt pauperum viam,/ et oppresserunt pariter mansuetos terræ./5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :/ vigilantes ad prædam, præparant panem liberis./6 Agrum non suum demetunt,/ et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant./7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,/ quibus non est operimentum in frigore :/8 quos imbres montium rigant,/ et non habentes velamen, amplexantur lapides./9 Vim fecerunt deprædantes pupillos,/ et vulgum pauperem spoliaverunt./10 Nudis et incedentibus absque vestitu,/ et esurientibus tulerunt spicas./11 Inter acervos eorum meridiati sunt,/ qui calcatis torcularibus sitiunt./12 De civitatibus fecerunt viros gemere,/ et anima vulneratorum clamavit :/ et Deus inultum abire non patitur./13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :/ nescierunt vias ejus,/ nec reversi sunt per semitas ejus./14 Mane primo consurgit homicida ;/ interficit egenum et pauperem :/ per noctem vero erit quasi fur./15 Oculus adulteri observat caliginem,/ dicens : Non me videbit oculus :/ et operiet vultum suum./16 Perfodit in tenebris domos,/ sicut in die condixerant sibi,/ et ignoraverunt lucem./17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :/ et sic in tenebris quasi in luce ambulant./18 Levis est super faciem aquæ :/ maledicta sit pars ejus in terra,/ nec ambulet per viam vinearum./19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,/ et usque ad inferos peccatum illius./20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :/ non sit in recordatione,/ sed conteratur quasi lignum infructuosum./21 Pavit enim sterilem quæ non parit,/ et viduæ bene non fecit./22 Detraxit fortes in fortitudine sua,/ et cum steterit, non credet vitæ suæ./23 Dedit ei Deus locum pnitentiæ,/ et ille abutitur eo in superbiam :/ oculi autem ejus sunt in viis illius./24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :/ et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,/ et sicut summitates spicarum conterentur./25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,/ et ponere ante Deum verba mea ?]