Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :2 [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,/ secundum dies quibus Deus custodiebat me ?/3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,/ et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :/4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,/ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :/5 quando erat Omnipotens mecum,/ et in circuitu meo pueri mei :/6 quando lavabam pedes meos butyro,/ et petra fundebat mihi rivos olei :/7 quando procedebam ad portam civitatis,/ et in platea parabant cathedram mihi./8 Videbant me juvenes, et abscondebantur :/ et senes assurgentes stabant./9 Principes cessabant loqui,/ et digitum superponebant ori suo./10 Vocem suam cohibebant duces,/ et lingua eorum gutturi suo adhærebat./11 Auris audiens beatificabat me,/ et oculus videns testimonium reddebat mihi :/12 eo quod liberassem pauperem vociferantem,/ et pupillum cui non esset adjutor./13 Benedictio perituri super me veniebat,/ et cor viduæ consolatus sum./14 Justitia indutus sum,/ et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo./15 Oculus fui cæco, et pes claudo./16 Pater eram pauperum,/ et causam quam nesciebam diligentissime investigabam./17 Conterebam molas iniqui,/ et de dentibus illius auferebam prædam./18 Dicebamque : In nidulo meo moriar,/ et sicut palma multiplicabo dies./19 Radix mea aperta est secus aquas,/ et ros morabitur in messione mea./20 Gloria mea semper innovabitur,/ et arcus meus in manu mea instaurabitur./21 Qui me audiebant, expectabant sententiam,/ et intenti tacebant ad consilium meum./22 Verbis meis addere nihil audebant,/ et super illos stillabat eloquium meum./23 Expectabant me sicut pluviam,/ et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum./24 Siquando ridebam ad eos, non credebant :/ et lux vultus mei non cadebat in terram./25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :/ cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,/ eram tamen mrentium consolator.]