Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Nunc autem derident me juniores tempore,/ quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :/2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,/ et vita ipsa putabantur indigni :/3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,/ squallentes calamitate et miseria./4 Et mandebant herbas, et arborum cortices,/ et radix juniperorum erat cibus eorum :/5 qui de convallibus ista rapientes,/ cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant./6 In desertis habitabant torrentium,/ et in cavernis terræ, vel super glaream :/7 qui inter hujuscemodi lætabantur,/ et esse sub sentibus delicias computabant :/8 filii stultorum et ignobilium,/ et in terra penitus non parentes./9 Nunc in eorum canticum versus sum,/ et factus sum eis in proverbium./10 Abominantur me, et longe fugiunt a me,/ et faciem meam conspuere non verentur./11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,/ et frenum posuit in os meum./12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :/ pedes meos subverterunt,/ et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis./13 Dissipaverunt itinera mea ;/ insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :/ et non fuit qui ferret auxilium./14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,/ et ad meas miserias devoluti sunt./15 Redactus sum in nihilum :/ abstulisti quasi ventus desiderium meum,/ et velut nubes pertransiit salus mea./16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,/ et possident me dies afflictionis./17 Nocte os meum perforatur doloribus,/ et qui me comedunt, non dormiunt./18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,/ et quasi capitio tunicæ succinxerunt me./19 Comparatus sum luto,/ et assimilatus sum favillæ et cineri./20 Clamo ad te, et non exaudis me :/ sto, et non respicis me./21 Mutatus es mihi in crudelem,/ et in duritia manus tuæ adversaris mihi./22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;/ elisisti me valide./23 Scio quia morti trades me,/ ubi constituta est domus omni viventi./24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :/ et si corruerint, ipse salvabis./25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat,/ et compatiebatur anima mea pauperi./26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala :/ præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ./27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :/ prævenerunt me dies afflictionis./28 Mrens incedebam sine furore ;/ consurgens, in turba clamabam./29 Frater fui draconum,/ et socius struthionum./30 Cutis mea denigrata est super me,/ et ossa mea aruerunt præ caumate./31 Versa est in luctum cithara mea,/ et organum meum in vocem flentium.]