Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,2 et locutus est :3 [Pereat dies in qua natus sum,/ et nox in qua dictum est : Conceptus est homo./4 Dies ille vertatur in tenebras :/ non requirat eum Deus desuper,/ et non illustretur lumine./5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;/ occupet eum caligo,/ et involvatur amaritudine./6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;/ non computetur in diebus anni,/ nec numeretur in mensibus./7 Sit nox illa solitaria,/ nec laude digna./8 Maledicant ei qui maledicunt diei,/ qui parati sunt suscitare Leviathan./9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;/ expectet lucem, et non videat,/ nec ortum surgentis auroræ./10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,/ nec abstulit mala ab oculis meis./11 Quare non in vulva mortuus sum ?/ egressus ex utero non statim perii ?/12 Quare exceptus genibus ?/ cur lactatus uberibus ?/13 Nunc enim dormiens silerem,/ et somno meo requiescerem/14 cum regibus et consulibus terræ,/ qui ædificant sibi solitudines ;/15 aut cum principibus qui possident aurum,/ et replent domos suas argento ;/16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,/ vel qui concepti non viderunt lucem./17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,/ et ibi requieverunt fessi robore./18 Et quondam vincti pariter sine molestia,/ non audierunt vocem exactoris./19 Parvus et magnus ibi sunt,/ et servus liber a domino suo./20 Quare misero data est lux,/ et vita his qui in amaritudine animæ sunt :/21 qui expectant mortem, et non venit,/ quasi effodientes thesaurum ;/22 gaudentque vehementer/ cum invenerint sepulchrum ?/23 viro cujus abscondita est via/ et circumdedit eum Deus tenebris ?/24 Antequam comedam, suspiro ;/ et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :/25 quia timor quem timebam evenit mihi,/ et quod verebar accidit./26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?/ et venit super me indignatio.]