Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :2 [Si cperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;/ sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?/3 Ecce docuisti multos,/ et manus lassas roborasti ;/4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,/ et genua trementia confortasti./5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;/ tetigit te, et conturbatus es./6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,/ patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?/7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?/ aut quando recti deleti sunt ?/8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,/ et seminant dolores, et metunt eos,/9 flante Deo perisse,/ et spiritu iræ ejus esse consumptos./10 Rugitus leonis, et vox leænæ,/ et dentes catulorum leonum contriti sunt./11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,/ et catuli leonis dissipati sunt./12 Porro ad me dictum est verbum absconditum,/ et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus./13 In horrore visionis nocturnæ,/ quando solet sopor occupare homines,/14 pavor tenuit me, et tremor,/ et omnia ossa mea perterrita sunt ;/15 et cum spiritus, me præsente, transiret,/ inhorruerunt pili carnis meæ./16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,/ imago coram oculis meis,/ et vocem quasi auræ lenis audivi./17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?/ aut factore suo purior erit vir ?/18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,/ et in angelis suis reperit pravitatem ;/19 quanto magis hi qui habitant domos luteas,/ qui terrenum habent fundamentum,/ consumentur velut a tinea ?/20 De mane usque ad vesperam succidentur ;/ et quia nullus intelligit, in æternum peribunt./21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;/ morientur, et non in sapientia.]