Codex Sacra scripture, aligned
← 31 compare 33 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores :/ idcirco, demisso capite,/ veritus sum vobis indicare meam sententiam./ 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,/ et annorum multitudo doceret sapientiam./ 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,/ et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam./ 9 Non sunt longævi sapientes,/ nec senes intelligunt judicium./ 10 Ideo dicam : Audite me :/ ostendam vobis etiam ego meam sapientiam./ 11 Expectavi enim sermones vestros ;/ audivi prudentiam vestram,/ donec disceptaremini sermonibus ;/ 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :/ sed, ut video, non est qui possit arguere Job,/ et respondere ex vobis sermonibus ejus./ 13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :/ Deus projecit eum, non homo./ 14 Nihil locutus est mihi :/ et ego non secundum sermones vestros respondebo illi./ 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,/ abstuleruntque a se eloquia./ 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :/ steterunt, nec ultra responderunt :/ 17 respondebo et ego partem meam,/ et ostendam scientiam meam./ 18 Plenus sum enim sermonibus,/ et coarctat me spiritus uteri mei./ 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,/ quod lagunculas novas disrumpit./ 20 Loquar, et respirabo paululum :/ aperiam labia mea, et respondebo./ 21 Non accipiam personam viri,/ et Deum homini non æquabo./ 22 Nescio enim quamdiu subsistam,/ et si post modicum tollat me factor meus.]