Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Audi igitur, Job, eloquia mea,/ et omnes sermones meos ausculta./2 Ecce aperui os meum :/ loquatur lingua mea in faucibus meis./3 Simplici corde meo sermones mei,/ et sententiam puram labia mea loquentur./4 Spiritus Dei fecit me,/ et spiraculum Omnipotentis vivificavit me./5 Si potes, responde mihi,/ et adversus faciem meam consiste./6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus,/ et de eodem luto ego quoque formatus sum./7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,/ et eloquentia mea non sit tibi gravis./8 Dixisti ergo in auribus meis,/ et vocem verborum tuorum audivi :/9 Mundus sum ego, et absque delicto :/ immaculatus, et non est iniquitas in me./10 Quia querelas in me reperit,/ ideo arbitratus est me inimicum sibi./11 Posuit in nervo pedes meos ;/ custodivit omnes semitas meas./12 Hoc est ergo in quo non es justificatus :/ respondebo tibi, quia major sit Deus homine./13 Adversus eum contendis,/ quod non ad omnia verba responderit tibi ?/14 Semel loquitur Deus,/ et secundo idipsum non repetit./15 Per somnium, in visione nocturna,/ quando irruit sopor super homines,/ et dormiunt in lectulo,/16 tunc aperit aures virorum,/ et erudiens eos instruit disciplina,/17 ut avertat hominem ab his quæ facit,/ et liberet eum de superbia,/18 eruens animam ejus a corruptione,/ et vitam illius ut non transeat in gladium./19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,/ et omnia ossa ejus marcescere facit./20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,/ et animæ illius cibus ante desiderabilis./21 Tabescet caro ejus,/ et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur./22 Appropinquavit corruptioni anima ejus,/ et vita illius mortiferis./23 Si fuerit pro eo angelus loquens,/ unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,/24 miserebitur ejus, et dicet :/ Libera eum, ut non descendat in corruptionem :/ inveni in quo ei propitier./25 Consumpta est caro ejus a suppliciis :/ revertatur ad dies adolescentiæ suæ./26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :/ et videbit faciem ejus in jubilo,/ et reddet homini justitiam suam./27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi,/ et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi./28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,/ sed vivens lucem videret./29 Ecce hæc omnia operatur Deus/ tribus vicibus per singulos,/30 ut revocet animas eorum a corruptione,/ et illuminet luce viventium./31 Attende, Job, et audi me :/ et tace, dum ego loquor./32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi :/ loquere, volo enim te apparere justum./33 Quod si non habes, audi me :/ tace, et docebo te sapientiam.]