Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :2 [Sustine me paululum, et indicabo tibi :/ adhuc enim habeo quod pro Deo loquar./3 Repetam scientiam meam a principio,/ et operatorem meum probabo justum./4 Vere enim absque mendacio sermones mei,/ et perfecta scientia probabitur tibi./5 Deus potentes non abjicit,/ cum et ipse sit potens :/6 sed non salvat impios,/ et judicium pauperibus tribuit./7 Non auferet a justo oculos suos :/ et reges in solio collocat in perpetuum,/ et illi eriguntur./8 Et si fuerint in catenis,/ et vinciantur funibus paupertatis,/9 indicabit eis opera eorum,/ et scelera eorum, quia violenti fuerunt./10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :/ et loquetur, ut revertantur ab iniquitate./11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,/ et annos suos in gloria :/12 si autem non audierint,/ transibunt per gladium,/ et consumentur in stultitia./13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,/ neque clamabunt cum vincti fuerint./14 Morietur in tempestate anima eorum,/ et vita eorum inter effeminatos./15 Eripiet de angustia sua pauperem,/ et revelabit in tribulatione aurem ejus./16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,/ et non habente fundamentum subter se :/ requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine./17 Causa tua quasi impii judicata est :/ causam judiciumque recipies./18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :/ nec multitudo donorum inclinet te./19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,/ et omnes robustos fortitudine./20 Ne protrahas noctem,/ ut ascendant populi pro eis./21 Cave ne declines ad iniquitatem :/ hanc enim cpisti sequi post miseriam./22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,/ et nullus ei similis in legislatoribus./23 Quis poterit scrutari vias ejus ?/ aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?/24 Memento quod ignores opus ejus,/ de quo cecinerunt viri./25 Omnes homines vident eum :/ unusquisque intuetur procul./26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :/ numerus annorum ejus inæstimabilis./27 Qui aufert stillas pluviæ,/ et effundit imbres ad instar gurgitum,/28 qui de nubibus fluunt/ quæ prætexunt cuncta desuper./29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,/30 et fulgurare lumine suo desuper,/ cardines quoque maris operiet./31 Per hæc enim judicat populos,/ et dat escas multis mortalibus./32 In manibus abscondit lucem,/ et præcepit ei ut rursus adveniat./33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,/ et ad eam possit ascendere.]