Codex Sacra scripture, aligned
← 34 compare 36 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est : 2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,/ ut diceres : Justior sum Deo ?/ 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :/ vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?/ 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,/ et amicis tuis tecum./ 5 Suspice cælum, et intuere :/ et contemplare æthera quod altior te sit./ 6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?/ et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?/ 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?/ aut quid de manu tua accipiet ?/ 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :/ et filium hominis adjuvabit justitia tua./ 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,/ et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum./ 10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,/ qui dedit carmina in nocte ;/ 11 qui docet nos super jumenta terræ,/ et super volucres cæli erudit nos ?/ 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,/ propter superbiam malorum./ 13 Non ergo frustra audiet Deus,/ et Omnipotens causas singulorum intuebitur./ 14 Etiam cum dixeris : Non considerat :/ judicare coram illo, et expecta eum./ 15 Nunc enim non infert furorem suum,/ nec ulciscitur scelus valde./ 16 Ergo Job frustra aperit os suum,/ et absque scientia verba multiplicat.]