Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :2 [Usquequo loqueris talia,/ et spiritus multiplex sermones oris tui ?/3 Numquid Deus supplantat judicium ?/ aut Omnipotens subvertit quod justum est ?/4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,/ et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :/5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,/ et Omnipotentem fueris deprecatus ;/6 si mundus et rectus incesseris :/ statim evigilabit ad te,/ et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,/7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,/ et novissima tua multiplicentur nimis./8 Interroga enim generationem pristinam,/ et diligenter investiga patrum memoriam/9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,/ quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),/10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,/ et de corde suo proferent eloquia./11 Numquid virere potest scirpus absque humore ?/ aut crescere carectum sine aqua ?/12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,/ ante omnes herbas arescit./13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,/ et spes hypocritæ peribit./14 Non ei placebit vecordia sua,/ et sicut tela aranearum fiducia ejus./15 Innitetur super domum suam, et non stabit ;/ fulciet eam, et non consurget./16 Humectus videtur antequam veniat sol,/ et in ortu suo germen ejus egredietur./17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,/ et inter lapides commorabitur./18 Si absorbuerit eum de loco suo,/ negabit eum, et dicet : Non novi te./19 Hæc est enim lætitia viæ ejus,/ ut rursum de terra alii germinentur./20 Deus non projiciet simplicem,/ nec porriget manum malignis,/21 donec impleatur risu os tuum,/ et labia tua jubilo./22 Qui oderunt te induentur confusione,/ et tabernaculum impiorum non subsistet.]