Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Militia est vita hominis super terram,/ et sicut dies mercenarii dies ejus./2 Sicut servus desiderat umbram,/ et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,/3 sic et ego habui menses vacuos,/ et noctes laboriosas enumeravi mihi./4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?/ et rursum expectabo vesperam,/ et replebor doloribus usque ad tenebras./5 Induta est caro mea putredine,/ et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est./6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,/ et consumpti sunt absque ulla spe./7 Memento quia ventus est vita mea,/ et non revertetur oculus meus ut videat bona./8 Nec aspiciet me visus hominis ;/ oculi tui in me, et non subsistam./9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,/ sic qui descenderit ad inferos, non ascendet./10 Nec revertetur ultra in domum suam,/ neque cognoscet eum amplius locus ejus./11 Quapropter et ego non parcam ori meo :/ loquar in tribulatione spiritus mei ;/ confabulabor cum amaritudine animæ meæ./12 Numquid mare ego sum, aut cetus,/ quia circumdedisti me carcere ?/13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,/ et relevabor loquens mecum in strato meo :/14 terrebis me per somnia,/ et per visiones horrore concuties./15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,/ et mortem ossa mea./16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :/ parce mihi, nihil enim sunt dies mei./17 Quid est homo, quia magnificas eum ?/ aut quid apponis erga eum cor tuum ?/18 Visitas eum diluculo,/ et subito probas illum./19 Usquequo non parcis mihi,/ nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?/20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?/ quare posuisti me contrarium tibi,/ et factus sum mihimetipsi gravis ?/21 Cur non tollis peccatum meum,/ et quare non aufers iniquitatem meam ?/ ecce nunc in pulvere dormiam,/ et si mane me quæsieris, non subsistam.]