Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Hominis est animam præparare,/ et Domini gubernare linguam./2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;/ spirituum ponderator est Dominus./3 Revela Domino opera tua,/ et dirigentur cogitationes tuæ./4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;/ impium quoque ad diem malum./5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;/ etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens./ Initium viæ bonæ facere justitiam ;/ accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias./6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,/ et in timore Domini declinatur a malo./7 Cum placuerint Domino viæ hominis,/ inimicos quoque ejus convertet ad pacem./8 Melius est parum cum justitia/ quam multi fructus cum iniquitate./9 Cor hominis disponit viam suam,/ sed Domini est dirigere gressus ejus.]10 [Divinatio in labiis regis ;/ in judicio non errabit os ejus./11 Pondus et statera judicia Domini sunt,/ et opera ejus omnes lapides sacculi./12 Abominabiles regi qui agunt impie,/ quoniam justitia firmatur solium./13 Voluntas regum labia justa ;/ qui recta loquitur diligetur./14 Indignatio regis nuntii mortis,/ et vir sapiens placabit eam./15 In hilaritate vultus regis vita,/ et clementia ejus quasi imber serotinus.]16 [Posside sapientiam, quia auro melior est,/ et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento./17 Semita justorum declinat mala ;/ custos animæ suæ servat viam suam./18 Contritionem præcedit superbia,/ et ante ruinam exaltatur spiritus./19 Melius est humiliari cum mitibus/ quam dividere spolia cum superbis./20 Eruditus in verbo reperiet bona,/ et qui sperat in Domino beatus est./21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens,/ et qui dulcis eloquio majora percipiet./22 Fons vitæ eruditio possidentis ;/ doctrina stultorum fatuitas.]23 [Cor sapientis erudiet os ejus,/ et labiis ejus addet gratiam./24 Favus mellis composita verba ;/ dulcedo animæ sanitas ossium./25 Est via quæ videtur homini recta,/ et novissima ejus ducunt ad mortem./26 Anima laborantis laborat sibi,/ quia compulit eum os suum./27 Vir impius fodit malum,/ et in labiis ejus ignis ardescit./28 Homo perversus suscitat lites,/ et verbosus separat principes./29 Vir iniquus lactat amicum suum,/ et ducit eum per viam non bonam./30 Qui attonitis oculis cogitat prava,/ mordens labia sua perficit malum./31 Corona dignitatis senectus,/ quæ in viis justitiæ reperietur./32 Melior est patiens viro forti,/ et qui dominatur animo suo expugnatore urbium./33 Sortes mittuntur in sinum,/ sed a Domino temperantur.]