Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Melior est buccella sicca cum gaudio/ quam domus plena victimis cum jurgio./2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis,/ et inter fratres hæreditatem dividet./3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino,/ ita corda probat Dominus./4 Malus obedit linguæ iniquæ,/ et fallax obtemperat labiis mendacibus./5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,/ et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus./6 Corona senum filii filiorum,/ et gloria filiorum patres eorum./7 Non decent stultum verba composita,/ nec principem labium mentiens./8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;/ quocumque se vertit, prudenter intelligit./9 Qui celat delictum quærit amicitias ;/ qui altero sermone repetit, separat fderatos./10 Plus proficit correptio apud prudentem,/ quam centum plagæ apud stultum./11 Semper jurgia quærit malus :/ angelus autem crudelis mittetur contra eum./12 Expedit magis ursæ occurrere raptis ftibus,/ quam fatuo confidenti in stultitia sua./13 Qui reddit mala pro bonis,/ non recedet malum de domo ejus./14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,/ et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum,/ abominabilis est uterque apud Deum./16 Quid prodest stulto habere divitias,/ cum sapientiam emere non possit ?/ Qui altum facit domum suam quærit ruinam,/ et qui evitat discere incidet in mala./17 Omni tempore diligit qui amicus est,/ et frater in angustiis comprobatur./18 Stultus homo plaudet manibus,/ cum spoponderit pro amico suo./19 Qui meditatur discordias diligit rixas,/ et qui exaltat ostium quærit ruinam./20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum,/ et qui vertit linguam incidet in malum./21 Natus est stultus in ignominiam suam ;/ sed nec pater in fatuo lætabitur./22 Animus gaudens ætatem floridam facit ;/ spiritus tristis exsiccat ossa./23 Munera de sinu impius accipit,/ ut pervertat semitas judicii./24 In facie prudentis lucet sapientia ;/ oculi stultorum in finibus terræ./25 Ira patris filius stultus,/ et dolor matris quæ genuit eum./26 Non est bonum damnum inferre justo,/ nec percutere principem qui recta judicat./27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,/ et pretiosi spiritus vir eruditus./28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,/ et si compresserit labia sua, intelligens.]