Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua/ quam dives torquens labia sua, et insipiens./2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum,/ et qui festinus est pedibus offendet./3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus,/ et contra Deum fervet animo suo./4 Divitiæ addunt amicos plurimos ;/ a paupere autem et hi quos habuit separantur./5 Testis falsus non erit impunitus,/ et qui mendacia loquitur non effugiet./6 Multi colunt personam potentis,/ et amici sunt dona tribuentis./7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ;/ insuper et amici procul recesserunt ab eo.]\ [Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;/8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,/ et custos prudentiæ inveniet bona./9 Falsus testis non erit impunitus,/ et qui loquitur mendacia peribit./10 Non decent stultum deliciæ,/ nec servum dominari principibus./11 Doctrina viri per patientiam noscitur,/ et gloria ejus est iniqua prætergredi./12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,/ et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus./13 Dolor patris filius stultus,/ et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier./14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ;/ a Domino autem proprie uxor prudens./15 Pigredo immittit soporem,/ et anima dissoluta esuriet./16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ;/ qui autem negligit viam suam mortificabitur./17 Fneratur Domino qui miseretur pauperis,/ et vicissitudinem suam reddet ei./18 Erudi filium tuum ; ne desperes :/ ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam./19 Qui impatiens est sustinebit damnum,/ et cum rapuerit, aliud apponet./20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,/ ut sis sapiens in novissimis tuis./21 Multæ cogitationes in corde viri ;/ voluntas autem Domini permanebit./22 Homo indigens misericors est,/ et melior est pauper quam vir mendax./23 Timor Domini ad vitam,/ et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]24 [Abscondit piger manum suam sub ascella,/ nec ad os suum applicat eam./25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;/ si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam./26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,/ ignominiosus est et infelix./27 Non cesses, fili, audire doctrinam,/ nec ignores sermones scientiæ./28 Testis iniquus deridet judicium,/ et os impiorum devorat iniquitatem./29 Parata sunt derisoribus judicia,/ et mallei percutientes stultorum corporibus.]