Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :/ quicumque his delectatur non erit sapiens./2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :/ qui provocat eum peccat in animam suam./3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;/ omnes autem stulti miscentur contumeliis./4 Propter frigus piger arare noluit ;/ mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi./5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;/ sed homo sapiens exhauriet illud./6 Multi homines misericordes vocantur ;/ virum autem fidelem quis inveniet ?]7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua/ beatos post se filios derelinquet./8 Rex qui sedet in solio judicii/ dissipat omne malum intuitu suo./9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;/ purus sum a peccato ?/10 Pondus et pondus, mensura et mensura :/ utrumque abominabile est apud Deum./11 Ex studiis suis intelligitur puer,/ si munda et recta sint opera ejus./12 Aurem audientem, et oculum videntem :/ Dominus fecit utrumque./13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :/ aperi oculos tuos, et saturare panibus./14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;/ et cum recesserit, tunc gloriabitur./15 Est aurum et multitudo gemmarum,/ et vas pretiosum labia scientiæ.]16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,/ et pro extraneis aufer pignus ab eo./17 Suavis est homini panis mendacii,/ et postea implebitur os ejus calculo./18 Cogitationes consiliis roborantur,/ et gubernaculis tractanda sunt bella./19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,/ et dilatat labia sua, ne commiscearis./20 Qui maledicit patri suo et matri,/ extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :/21 hæreditas ad quam festinatur in principio,/ in novissimo benedictione carebit./22 Ne dicas : Reddam malum :/ exspecta Dominum, et liberabit te./23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;/ statera dolosa non est bona./24 A Domino diriguntur gressus viri :/ quis autem hominum intelligere potest viam suam ?/25 Ruina est homini devorare sanctos,/ et post vota retractare.]26 [Dissipat impios rex sapiens,/ et incurvat super eos fornicem./27 Lucerna Domini spiraculum hominis,/ quæ investigat omnia secreta ventris./28 Misericordia et veritas custodiunt regem,/ et roboratur clementia thronus ejus./29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,/ et dignitas senum canities./30 Livor vulneris absterget mala,/ et plagæ in secretioribus ventris.]