Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :/ quocumque voluerit, inclinabit illud./2 Omnis via viri recta sibi videtur :/ appendit autem corda Dominus./3 Facere misericordiam et judicium/ magis placet Domino quam victimæ./4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;/ lucerna impiorum peccatum./5 Cogitationes robusti semper in abundantia ;/ omnis autem piger semper in egestate est.]6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,/ et impingetur ad laqueos mortis./7 Rapinæ impiorum detrahent eos,/ quia noluerunt facere judicium./8 Perversa via viri aliena est ;/ qui autem mundus est, rectum opus ejus./9 Melius est sedere in angulo domatis,/ quam cum muliere litigiosa, et in domo communi./10 Anima impii desiderat malum :/ non miserebitur proximo suo./11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,/ et si sectetur sapientem, sumet scientiam./12 Excogitat justus de domo impii,/ ut detrahat impios a malo.]13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,/ et ipse clamabit, et non exaudietur./14 Munus absconditum extinguit iras,/ et donum in sinu indignationem maximam./15 Gaudium justo est facere judicium,/ et pavor operantibus iniquitatem./16 Vir qui erraverit a via doctrinæ/ in ctu gigantum commorabitur./17 Qui diligit epulas in egestate erit ;/ qui amat vinum et pinguia non ditabitur./18 Pro justo datur impius,/ et pro rectis iniquus./19 Melius est habitare in terra deserta/ quam cum muliere rixosa et iracunda./20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :/ et imprudens homo dissipabit illud./21 Qui sequitur justitiam et misericordiam/ inveniet vitam, justitiam, et gloriam./22 Civitatem fortium ascendit sapiens,/ et destruxit robur fiduciæ ejus./23 Qui custodit os suum et linguam suam/ custodit ab angustiis animam suam./24 Superbus et arrogans vocatur indoctus,/ qui in ira operatur superbiam./25 Desideria occidunt pigrum :/ noluerunt enim quidquam manus ejus operari./26 Tota die concupiscit et desiderat ;/ qui autem justus est, tribuet, et non cessabit./27 Hostiæ impiorum abominabiles,/ quia offeruntur ex scelere./28 Testis mendax peribit ;/ vir obediens loquetur victoriam./29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;/ qui autem rectus est corrigit viam suam./30 Non est sapientia, non est prudentia,/ non est consilium contra Dominum./31 Equus paratur ad diem belli ;/ Dominus autem salutem tribuit.]