Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Quando sederis ut comedas cum principe,/ diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam./2 Et statue cultrum in gutture tuo :/ si tamen habes in potestate animam tuam./3 Ne desideres de cibis ejus,/ in quo est panis mendacii./4 Noli laborare ut diteris,/ sed prudentiæ tuæ pone modum./5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,/ quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum./6 Ne comedas cum homine invido,/ et ne desideres cibos ejus :/7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris/ æstimat quod ignorat./ Comede et bibe, dicet tibi ;/ et mens ejus non est tecum./8 Cibos quos comederas evomes,/ et perdes pulchros sermones tuos./9 In auribus insipientium ne loquaris,/ qui despicient doctrinam eloquii tui./10 Ne attingas parvulorum terminos,/ et agrum pupillorum ne introëas :/11 propinquus enim illorum fortis est,/ et ipse judicabit contra te causam illorum.]12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,/ et aures tuæ ad verba scientiæ./13 Noli subtrahere a puero disciplinam :/ si enim percusseris eum virga, non morietur./14 Tu virga percuties eum,/ et animam ejus de inferno liberabis./15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,/ gaudebit tecum cor meum :/16 et exsultabunt renes mei,/ cum locuta fuerint rectum labia tua./17 Non æmuletur cor tuum peccatores,/ sed in timore Domini esto tota die :/18 quia habebis spem in novissimo,/ et præstolatio tua non auferetur./19 Audi, fili mi, et esto sapiens,/ et dirige in via animum tuum./20 Noli esse in conviviis potatorum,/ nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :/21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,/ et vestietur pannis dormitatio./22 Audi patrem tuum, qui genuit te,/ et ne contemnas cum senuerit mater tua./23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,/ et doctrinam, et intelligentiam./24 Exsultat gaudio pater justi ;/ qui sapientem genuit, lætabitur in eo./25 Gaudeat pater tuus et mater tua,/ et exsultet quæ genuit te./26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi,/ et oculi tui vias meas custodiant./27 Fovea enim profunda est meretrix,/ et puteus angustus aliena./28 Insidiatur in via quasi latro,/ et quos incautos viderit, interficiet.]29 [Cui væ ? cujus patri væ ?/ cui rixæ ? cui foveæ ?/ cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?/30 nonne his qui commorantur in vino,/ et student calicibus epotandis ?/31 Ne intuearis vinum quando flavescit,/ cum splenduerit in vitro color ejus :/ ingreditur blande,/32 sed in novissimo mordebit ut coluber,/ et sicut regulus venena diffundet./33 Oculi tui videbunt extraneas,/ et cor tuum loquetur perversa./34 Et eris sicut dormiens in medio mari,/ et quasi sopitus gubernator, amisso clavo./35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;/ traxerunt me, et ego non sensi./ Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]