Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ne æmuleris viros malos,/ nec desideres esse cum eis :/2 quia rapinas meditatur mens eorum,/ et fraudes labia eorum loquuntur./3 Sapientia ædificabitur domus,/ et prudentia roborabitur./4 In doctrina replebuntur cellaria,/ universa substantia pretiosa et pulcherrima./5 Vir sapiens fortis est,/ et vir doctus robustus et validus :/6 quia cum dispositione initur bellum,/ et erit salus ubi multa consilia sunt./7 Excelsa stulto sapientia ;/ in porta non aperiet os suum./8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :/9 cogitatio stulti peccatum est,/ et abominatio hominum detractor./10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,/ imminuetur fortitudo tua.]11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem,/ et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses./12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;/ qui inspector est cordis ipse intelligit :/ et servatorem animæ tuæ nihil fallit,/ reddetque homini juxta opera sua./13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,/ et favum dulcissimum gutturi tuo./14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :/ quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,/ et spes tua non peribit./15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,/ neque vastes requiem ejus./16 Septies enim cadet justus, et resurget :/ impii autem corruent in malum./17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,/ et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :/18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,/ et auferat ab eo iram suam./19 Ne contendas cum pessimis,/ nec æmuleris impios :/20 quoniam non habent futurorum spem mali,/ et lucerna impiorum extinguetur./21 Time Dominum, fili mi, et regem,/ et cum detractoribus non commiscearis :/22 quoniam repente consurget perditio eorum,/ et ruinam utriusque quis novit ?]23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum./24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,/ et detestabuntur eos tribus./25 Qui arguunt eum laudabuntur,/ et super ipsos veniet benedictio./26 Labia deosculabitur/ qui recta verba respondet./27 Præpara foris opus tuum,/ et diligenter exerce agrum tuum,/ ut postea ædifices domum tuam./28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,/ nec lactes quemquam labiis tuis./29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;/ reddam unicuique secundum opus suum.]30 [Per agrum hominis pigri transivi,/ et per vineam viri stulti :/31 et ecce totum repleverant urticæ,/ et operuerant superficiem ejus spinæ,/ et maceria lapidum destructa erat./32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,/ et exemplo didici disciplinam./33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;/ pauxillum manus conseres ut quiescas :/34 et veniet tibi quasi cursor egestas,/ et mendicitas quasi vir armatus.]