Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.2 [Gloria Dei est celare verbum,/ et gloria regum investigare sermonem./3 Cælum sursum, et terra deorsum,/ et cor regum inscrutabile./4 Aufer rubiginem de argento,/ et egredietur vas purissimum./5 Aufer impietatem de vultu regis,/ et firmabitur justitia thronus ejus./6 Ne gloriosus appareas coram rege,/ et in loco magnorum ne steteris./7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,/ quam ut humilieris coram principe.]8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,/ ne postea emendare non possis,/ cum dehonestaveris amicum tuum./9 Causam tuam tracta cum amico tuo,/ et secretum extraneo ne reveles :/10 ne forte insultet tibi cum audierit,/ et exprobrare non cesset./ Gratia et amicitia liberant :/ quas tibi serva, ne exprobrabilis fias./11 Mala aurea in lectis argenteis,/ qui loquitur verbum in tempore suo./12 Inauris aurea, et margaritum fulgens,/ qui arguit sapientem et aurem obedientem./13 Sicut frigus nivis in die messis,/ ita legatus fidelis ei qui misit eum :/ animam ipsius requiescere facit./14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,/ vir gloriosus et promissa non complens./15 Patientia lenietur princeps,/ et lingua mollis confringet duritiam.]16 [Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,/ ne forte satiatus evomas illud./17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,/ nequando satiatus oderit te./18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,/ homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium./19 Dens putridus, et pes lassus,/ qui sperat super infideli in die angustiæ,/20 et amittit pallium in die frigoris./ Acetum in nitro,/ qui cantat carmina cordi pessimo./ Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,/ ita tristitia viri nocet cordi./21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;/ si sitierit, da ei aquam bibere :/22 prunas enim congregabis super caput ejus,/ et Dominus reddet tibi./23 Ventus aquilo dissipat pluvias,/ et facies tristis linguam detrahentem./24 Melius est sedere in angulo domatis/ quam cum muliere litigiosa et in domo communi./25 Aqua frigida animæ sitienti,/ et nuntius bonus de terra longinqua./26 Fons turbatus pede et vena corrupta,/ justus cadens coram impio./27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,/ sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria./28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,/ ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]