Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam,/ et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :/2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent./ Ne attendas fallaciæ mulieris ;/3 favus enim distillans labia meretricis,/ et nitidius oleo guttur ejus :/4 novissima autem illius amara quasi absinthium,/ et acuta quasi gladius biceps./5 Pedes ejus descendunt in mortem,/ et ad inferos gressus illius penetrant./6 Per semitam vitæ non ambulant ;/ vagi sunt gressus ejus et investigabiles./7 Nunc ergo fili mi, audi me,/ et ne recedas a verbis oris mei./8 Longe fac ab ea viam tuam,/ et ne appropinques foribus domus ejus./9 Ne des alienis honorem tuum,/ et annos tuos crudeli :/10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,/ et labores tui sint in domo aliena,/11 et gemas in novissimis,/ quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,/ et dicas :12 Cur detestatus sum disciplinam,/ et increpationibus non acquievit cor meum,/13 nec audivi vocem docentium me,/ et magistris non inclinavi aurem meam ?/14 pene fui in omni malo,/ in medio ecclesiæ et synagogæ./15 Bibe aquam de cisterna tua,/ et fluenta putei tui ;/16 deriventur fontes tui foras,/ et in plateis aquas tuas divide./17 Habeto eas solus,/ nec sint alieni participes tui./18 Sit vena tua benedicta,/ et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ./19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :/ ubera ejus inebrient te in omni tempore ;/ in amore ejus delectare jugiter./20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,/ et foveris in sinu alterius ?/21 Respicit Dominus vias hominis,/ et omnes gressus ejus considerat./22 Iniquitates suas capiunt impium,/ et funibus peccatorum suorum constringitur./23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,/ et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]