Codex Sacra scripture, aligned
← 5 compare 7 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,/ defixisti apud extraneum manum tuam :/ 2 illaqueatus es verbis oris tui,/ et captus propriis sermonibus./ 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,/ quia incidisti in manum proximi tui./ Discurre, festina, suscita amicum tuum./ 4 Ne dederis somnum oculis tuis,/ nec dormitent palpebræ tuæ./ 5 Eruere quasi damula de manu,/ et quasi avis de manu aucupis.] 6 [Vade ad formicam, o piger,/ et considera vias ejus, et disce sapientiam./ 7 Quæ cum non habeat ducem,/ nec præceptorem, nec principem,/ 8 parat in æstate cibum sibi,/ et congregat in messe quod comedat./ 9 Usquequo, piger, dormies ?/ quando consurges e somno tuo ?/ 10 Paululum dormies, paululum dormitabis,/ paululum conseres manus ut dormias ;/ 11 et veniet tibi quasi viator egestas,/ et pauperies quasi vir armatus./ Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,/ et egestas longe fugiet a te.] 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;/ 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,/ 14 pravo corde machinatur malum,/ et omni tempore jurgia seminat./ 15 Huic extemplo veniet perditio sua,/ et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] 16 [Sex sunt quæ odit Dominus,/ et septimum detestatur anima ejus :/ 17 oculos sublimes, linguam mendacem,/ manus effundentes innoxium sanguinem,/ 18 cor machinans cogitationes pessimas,/ pedes veloces ad currendum in malum,/ 19 proferentem mendacia testem fallacem,/ et eum qui seminat inter fratres discordias.] 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ./ 21 Liga ea in corde tuo jugiter,/ et circumda gutturi tuo./ 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;/ cum dormieris, custodiant te :/ et evigilans loquere cum eis./ 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,/ et via vitæ increpatio disciplinæ :/ 24 ut custodiant te a muliere mala,/ et a blanda lingua extraneæ./ 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,/ nec capiaris nutibus illius :/ 26 pretium enim scorti vix est unius panis,/ mulier autem viri pretiosam animam capit./ 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,/ ut vestimenta illius non ardeant ?/ 28 aut ambulare super prunas,/ ut non comburantur plantæ ejus ?/ 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,/ non erit mundus cum tetigerit eam./ 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :/ furatur enim ut esurientem impleat animam ;/ 31 deprehensus quoque reddet septuplum,/ et omnem substantiam domus suæ tradet./ 32 Qui autem adulter est,/ propter cordis inopiam perdet animam suam ;/ 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi,/ et opprobrium illius non delebitur :/ 34 quia zelus et furor viri/ non parcet in die vindictæ,/ 35 nec acquiescet cujusquam precibus,/ nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]