Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,/ his qui recto sunt corde !/2 Mei autem pene moti sunt pedes,/ pene effusi sunt gressus mei :/3 quia zelavi super iniquos,/ pacem peccatorum videns./4 Quia non est respectus morti eorum,/ et firmamentum in plaga eorum./5 In labore hominum non sunt,/ et cum hominibus non flagellabuntur./6 Ideo tenuit eos superbia ;/ operti sunt iniquitate et impietate sua./7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;/ transierunt in affectum cordis./8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;/ iniquitatem in excelso locuti sunt./9 Posuerunt in cælum os suum,/ et lingua eorum transivit in terra./10 Ideo convertetur populus meus hic,/ et dies pleni invenientur in eis./11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,/ et si est scientia in excelso ?/12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo/ obtinuerunt divitias./13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,/ et lavi inter innocentes manus meas,/14 et fui flagellatus tota die,/ et castigatio mea in matutinis./15 Si dicebam : Narrabo sic ;/ ecce nationem filiorum tuorum reprobavi./16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;/ labor est ante me :/17 donec intrem in sanctuarium Dei,/ et intelligam in novissimis eorum./18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;/ dejecisti eos dum allevarentur./19 Quomodo facti sunt in desolationem ?/ subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam./20 Velut somnium surgentium, Domine,/ in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges./21 Quia inflammatum est cor meum,/ et renes mei commutati sunt ;/22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :/23 ut jumentum factus sum apud te,/ et ego semper tecum./24 Tenuisti manum dexteram meam,/ et in voluntate tua deduxisti me,/ et cum gloria suscepisti me./25 Quid enim mihi est in cælo ?/ et a te quid volui super terram ?/26 Defecit caro mea et cor meum ;/ Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum./27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;/ perdidisti omnes qui fornicantur abs te./28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;/ ponere in Domino Deo spem meam :/ ut annuntiem omnes prædicationes tuas/ in portis filiæ Sion.]