Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,/ iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?/2 Memor esto congregationis tuæ,/ quam possedisti ab initio./ Redemisti virgam hæreditatis tuæ,/ mons Sion, in quo habitasti in eo./3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem :/ quanta malignatus est inimicus in sancto !/4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;/ posuerunt signa sua, signa :/5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum./ Quasi in silva lignorum securibus/6 exciderunt januas ejus in idipsum ;/ in securi et ascia dejecerunt eam./7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ;/ in terra polluerunt tabernaculum nominis tui./8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :/ Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra./9 Signa nostra non vidimus ;/ jam non est propheta ;/ et nos non cognoscet amplius./10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?/ irritat adversarius nomen tuum in finem ?/11 Ut quid avertis manum tuam,/ et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?/12 Deus autem rex noster ante sæcula :/ operatus est salutem in medio terræ./13 Tu confirmasti in virtute tua mare ;/ contribulasti capita draconum in aquis./14 Tu confregisti capita draconis ;/ dedisti eum escam populis Æthiopum./15 Tu dirupisti fontes et torrentes ;/ tu siccasti fluvios Ethan./16 Tuus est dies, et tua est nox ;/ tu fabricatus es auroram et solem./17 Tu fecisti omnes terminos terræ ;/ æstatem et ver tu plasmasti ea./18 Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,/ et populus insipiens incitavit nomen tuum./19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,/ et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem./20 Respice in testamentum tuum,/ quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum./21 Ne avertatur humilis factus confusus ;/ pauper et inops laudabunt nomen tuum./22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ;/ memor esto improperiorum tuorum,/ eorum quæ ab insipiente sunt tota die./23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :/ superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]