Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.2 [Notus in Judæa Deus ;/ in Israël magnum nomen ejus./3 Et factus est in pace locus ejus,/ et habitatio ejus in Sion./4 Ibi confregit potentias arcuum,/ scutum, gladium, et bellum./5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;/6 turbati sunt omnes insipientes corde./ Dormierunt somnum suum,/ et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis./7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,/ dormitaverunt qui ascenderunt equos./8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?/ ex tunc ira tua./9 De cælo auditum fecisti judicium :/ terra tremuit et quievit10 cum exsurgeret in judicium Deus,/ ut salvos faceret omnes mansuetos terræ./11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,/ et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi./12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,/ omnes qui in circuitu ejus affertis munera :/ terribili,13 et ei qui aufert spiritum principum :/ terribili apud reges terræ.]