Codex Sacra scripture, aligned
← 73 compare 75 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,/ et invocabimus nomen tuum ;/ narrabimus mirabilia tua./ 3 Cum accepero tempus,/ ego justitias judicabo./ 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :/ ego confirmavi columnas ejus./ 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :/ et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :/ 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;/ nolite loqui adversus Deum iniquitatem./ 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,/ neque a desertis montibus :/ 8 quoniam Deus judex est./ Hunc humiliat, et hunc exaltat :/ 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto./ Et inclinavit ex hoc in hoc ;/ verumtamen fæx ejus non est exinanita :/ bibent omnes peccatores terræ./ 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ;/ cantabo Deo Jacob :/ 11 et omnia cornua peccatorum confringam,/ et exaltabuntur cornua justi.]