Codex Sacra scripture, aligned
← 79 compare 81 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. 2 [Exsultate Deo adjutori nostro ;/ jubilate Deo Jacob./ 3 Sumite psalmum, et date tympanum ;/ psalterium jucundum cum cithara./ 4 Buccinate in neomenia tuba,/ in insigni die solemnitatis vestræ :/ 5 quia præceptum in Israël est,/ et judicium Deo Jacob./ 6 Testimonium in Joseph posuit illud,/ cum exiret de terra Ægypti ;/ linguam quam non noverat, audivit./ 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ;/ manus ejus in cophino servierunt./ 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te./ Exaudivi te in abscondito tempestatis ;/ probavi te apud aquam contradictionis./ 9 Audi, populus meus, et contestabor te./ Israël, si audieris me,/ 10 non erit in te deus recens,/ neque adorabis deum alienum./ 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,/ qui eduxi te de terra Ægypti./ Dilata os tuum, et implebo illud./ 12 Et non audivit populus meus vocem meam,/ et Israël non intendit mihi./ 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;/ ibunt in adinventionibus suis./ 14 Si populus meus audisset me,/ Israël si in viis meis ambulasset,/ 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,/ et super tribulantes eos misissem manum meam./ 16 Inimici Domini mentiti sunt ei,/ et erit tempus eorum in sæcula./ 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,/ et de petra melle saturavit eos.]