Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;/ in medio autem deos dijudicat./2 Usquequo judicatis iniquitatem,/ et facies peccatorum sumitis ?/3 Judicate egeno et pupillo ;/ humilem et pauperem justificate./4 Eripite pauperem,/ et egenum de manu peccatoris liberate./5 Nescierunt, neque intellexerunt ;/ in tenebris ambulant :/ movebuntur omnia fundamenta terræ./6 Ego dixi : Dii estis,/ et filii Excelsi omnes./7 Vos autem sicut homines moriemini,/ et sicut unus de principibus cadetis./8 Surge, Deus, judica terram,/ quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]