Codex Sacra scripture, aligned
← 85 compare 87 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;/ 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob./ 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !/ 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;/ ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,/ hi fuerunt illic./ 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,/ et ipse fundavit eam Altissimus ?/ 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,/ horum qui fuerunt in ea./ 7 Sicut lætantium omnium/ habitatio est in te.]