Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.2 [Domine, Deus salutis meæ,/ in die clamavi et nocte coram te./3 Intret in conspectu tuo oratio mea,/ inclina aurem tuam ad precem meam./4 Quia repleta est malis anima mea,/ et vita mea inferno appropinquavit./5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,/ factus sum sicut homo sine adjutorio,/6 inter mortuos liber ;/ sicut vulnerati dormientes in sepulchris,/ quorum non es memor amplius,/ et ipsi de manu tua repulsi sunt./7 Posuerunt me in lacu inferiori,/ in tenebrosis, et in umbra mortis./8 Super me confirmatus est furor tuus,/ et omnes fluctus tuos induxisti super me./9 Longe fecisti notos meos a me ;/ posuerunt me abominationem sibi./ Traditus sum, et non egrediebar ;/10 oculi mei languerunt præ inopia./ Clamavi ad te, Domine, tota die ;/ expandi ad te manus meas./11 Numquid mortuis facies mirabilia ?/ aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?/12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,/ et veritatem tuam in perditione ?/13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?/ et justitia tua in terra oblivionis ?/14 Et ego ad te, Domine, clamavi,/ et mane oratio mea præveniet te./15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;/ avertis faciem tuam a me ?/16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;/ exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus./17 In me transierunt iræ tuæ,/ et terrores tui conturbaverunt me :/18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;/ circumdederunt me simul./19 Elongasti a me amicum et proximum,/ et notos meos a miseria.]