Codex Sacra scripture, aligned
← 88 compare 90 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis/ a generatione in generationem./ 2 Priusquam montes fierent,/ aut formaretur terra et orbis,/ a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus./ 3 Ne avertas hominem in humilitatem :/ et dixisti : Convertimini, filii hominum./ 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos/ tamquam dies hesterna quæ præteriit :/ et custodia in nocte 5 quæ pro nihilo habentur,/ eorum anni erunt./ 6 Mane sicut herba transeat ;/ mane floreat, et transeat ;/ vespere decidat, induret, et arescat./ 7 Quia defecimus in ira tua,/ et in furore tuo turbati sumus./ 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;/ sæculum nostrum in illuminatione vultus tui./ 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,/ et in ira tua defecimus./ Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;/ 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni./ Si autem in potentatibus octoginta anni,/ et amplius eorum labor et dolor ;/ quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur./ 11 Quis novit potestatem iræ tuæ,/ et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare ?/ Dexteram tuam sic notam fac,/ et eruditos corde in sapientia./ 13 Convertere, Domine ; usquequo ?/ et deprecabilis esto super servos tuos./ 14 Repleti sumus mane misericordia tua ;/ et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris./ 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;/ annis quibus vidimus mala./ 16 Respice in servos tuos et in opera tua,/ et dirige filios eorum./ 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,/ et opera manuum nostrarum dirige super nos,/ et opus manuum nostrarum dirige.]