Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.2 [Misericordias Domini in æternum cantabo ;/ in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo./3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;/ præparabitur veritas tua in eis./4 Disposui testamentum electis meis ;/ juravi David servo meo :/5 Usque in æternum præparabo semen tuum,/ et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam./6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;/ etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum./7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;/ similis erit Deo in filiis Dei ?/8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,/ magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt./9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?/ potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo./10 Tu dominaris potestati maris ;/ motum autem fluctuum ejus tu mitigas./11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;/ in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos./12 Tui sunt cæli, et tua est terra :/ orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;/13 aquilonem et mare tu creasti./ Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :/14 tuum brachium cum potentia./ Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :/15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ :/ misericordia et veritas præcedent faciem tuam./16 Beatus populus qui scit jubilationem :/ Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,/17 et in nomine tuo exsultabunt tota die,/ et in justitia tua exaltabuntur./18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es,/ et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum./19 Quia Domini est assumptio nostra,/ et sancti Israël regis nostri./20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,/ et dixisti : Posui adjutorium in potente,/ et exaltavi electum de plebe mea./21 Inveni David, servum meum ;/ oleo sancto meo unxi eum./22 Manus enim mea auxiliabitur ei,/ et brachium meum confortabit eum./23 Nihil proficiet inimicus in eo,/ et filius iniquitatis non apponet nocere ei./24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,/ et odientes eum in fugam convertam./25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,/ et in nomine meo exaltabitur cornu ejus./26 Et ponam in mari manum ejus,/ et in fluminibus dexteram ejus./27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu,/ Deus meus, et susceptor salutis meæ./28 Et ego primogenitum ponam illum,/ excelsum præ regibus terræ./29 In æternum servabo illi misericordiam meam,/ et testamentum meum fidele ipsi./30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,/ et thronum ejus sicut dies cæli./31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,/ et in judiciis meis non ambulaverint ;/32 si justitias meas profanaverint,/ et mandata mea non custodierint :/33 visitabo in virga iniquitates eorum,/ et in verberibus peccata eorum ;/34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo,/ neque nocebo in veritate mea,/35 neque profanabo testamentum meum :/ et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita./36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :/37 semen ejus in æternum manebit./38 Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,/ et sicut luna perfecta in æternum,/ et testis in cælo fidelis./39 Tu vero repulisti et despexisti ;/ distulisti christum tuum./40 Evertisti testamentum servi tui ;/ profanasti in terra sanctuarium ejus./41 Destruxisti omnes sepes ejus ;/ posuisti firmamentum ejus formidinem./42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;/ factus est opprobrium vicinis suis./43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ;/ lætificasti omnes inimicos ejus./44 Avertisti adjutorium gladii ejus,/ et non es auxiliatus ei in bello./45 Destruxisti eum ab emundatione,/ et sedem ejus in terram collisisti./46 Minorasti dies temporis ejus ;/ perfudisti eum confusione./47 Usquequo, Domine, avertis in finem ?/ exardescet sicut ignis ira tua ?/48 Memorare quæ mea substantia :/ numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?/49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?/ eruet animam suam de manu inferi ?/50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,/ sicut jurasti David in veritate tua ?/51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,/ quod continui in sinu meo, multarum gentium :/52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;/ quod exprobraverunt commutationem christi tui./53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.]