Codex Sacra scripture, aligned
← 93 compare 95 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ;/ jubilemus Deo salutari nostro ;/ 2 præoccupemus faciem ejus in confessione,/ et in psalmis jubilemus ei :/ 3 quoniam Deus magnus Dominus,/ et rex magnus super omnes deos./ 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,/ et altitudines montium ipsius sunt ;/ 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,/ et siccam manus ejus formaverunt./ 6 Venite, adoremus, et procidamus,/ et ploremus ante Dominum qui fecit nos :/ 7 quia ipse est Dominus Deus noster,/ et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus./ 8 Hodie si vocem ejus audieritis,/ nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione,/ secundum diem tentationis in deserto,/ ubi tentaverunt me patres vestri :/ probaverunt me, et viderunt opera mea./ 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,/ et dixi : Semper hi errant corde./ 11 Et isti non cognoverunt vias meas :/ ut juravi in ira mea :/ Si introibunt in requiem meam.]