Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;/ cantate Domino omnis terra./2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;/ annuntiate de die in diem salutare ejus./3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;/ in omnibus populis mirabilia ejus./4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :/ terribilis est super omnes deos./5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;/ Dominus autem cælos fecit./6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;/ sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus./7 Afferte Domino, patriæ gentium,/ afferte Domino gloriam et honorem ;/8 afferte Domino gloriam nomini ejus./ Tollite hostias, et introite in atria ejus ;/9 adorate Dominum in atrio sancto ejus./ Commoveatur a facie ejus universa terra ;/10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit./ Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;/ judicabit populos in æquitate./11 Lætentur cæli, et exsultet terra ;/ commoveatur mare et plenitudo ejus ;/12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt./ Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum/13 a facie Domini, quia venit,/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terræ in æquitate,/ et populos in veritate sua.]