Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,/ cum solus esset creatus, custodivit,/2 et eduxit illum a delicto suo,/ et dedit illi virtutem continendi omnia./3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua,/ per iram homicidii fraterni deperiit./4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,/ per contemptibile lignum justum gubernans./5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,/ scivit justum, et conservavit sine querela Deo,/ et in filii misericordia fortem custodivit./6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,/ descendente igne in Pentapolim :/7 quibus in testimonium nequitiæ/ fumigabunda constat deserta terra,/ et incerto tempore fructus habentes arbores :/ et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis./8 Sapientiam enim prætereuntes,/ non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,/ sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,/ ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent./9 Sapientia autem hos qui se observant/ a doloribus liberavit./10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,/ et ostendit illi regnum Dei,/ et dedit illi scientiam sanctorum ;/ honestavit illum in laboribus,/ et complevit labores illius./11 In fraude circumvenientium illum affuit illi,/ et honestum fecit illum./12 Custodivit illum ab inimicis,/ et a seductoribus tutavit illum :/ et certamen forte dedit illi ut vinceret,/ et sciret quoniam omnium potentior est sapientia./13 Hæc venditum justum non dereliquit,/ sed a peccatoribus liberavit eum ;/ descenditque cum illo in foveam,/14 et in vinculis non dereliquit illum,/ donec afferret illi sceptrum regni,/ et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :/ et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,/ et dedit illi claritatem æternam.]15 [Hæc populum justum et semen sine querela liberavit/ a nationibus quæ illum deprimebant./16 Intravit in animam servi Dei,/ et stetit contra reges horrendos in portentis et signis./17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum,/ et deduxit illos in via mirabili :/ et fuit illis in velamento diei,/ et in luce stellarum per noctem ;/18 transtulit illos per mare Rubrum,/ et transvexit illos per aquam nimiam./19 Inimicos autem illorum demersit in mare,/ et ab altitudine inferorum eduxit illos./ Ideo justi tulerunt spolia impiorum,/20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,/ et victricem manum tuam laudaverunt pariter :/21 quoniam sapientia aperuit os mutorum,/ et linguas infantium fecit disertas.]