Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti./2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,/ et in locis desertis fixerunt casas./3 Steterunt contra hostes,/ et de inimicis se vindicaverunt./4 Sitierunt, et invocaverunt te,/ et data est illis aqua de petra altissima,/ et requies sitis de lapide duro.]5 [Per quæ enim pnas passi sunt inimici illorum/ a defectione potus sui,/ et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :/6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est./7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,/ humanum sanguinem dedisti injustis./8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,/ dedisti illis abundantem aquam insperate,/9 ostendens per sitim quæ tunc fuit,/ quemadmodum tuos exaltares,/ et adversarios illorum necares./10 Cum enim tentati sunt,/ et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,/ scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur./11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ;/ illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti./12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur./13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,/ cum memoria præteritorum./14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,/ commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus./15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,/ in finem eventus mirati sunt,/ non similiter justis sitientes./16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,/ quod quidam errantes colebant mutos serpentes/ et bestias supervacuas,/ immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;/17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur./18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,/ quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,/ immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,/19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias,/ aut vaporem ignium spirantes,/ aut fumi odorem proferentes,/ aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;/20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare,/ sed et aspectus per timorem occidere./21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,/ persecutionem passi ab ipsis factis suis,/ et dispersi per spiritum virtutis tuæ :/ sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti./22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper :/ et virtuti brachii tui quis resistet ?/23 Quoniam tamquam momentum stateræ,/ sic est ante te orbis terrarum,/ et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram./24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ;/ et dissimulas peccata hominum, propter pnitentiam./25 Diligis enim omnia quæ sunt,/ et nihil odisti eorum quæ fecisti ;/ nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti./26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?/ aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?/27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,/ qui amas animas.]