Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :/ Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,/ et non est refrigerium in fine hominis,/ et non est qui agnitus sit reversus ab inferis./2 Quia ex nihilo nati sumus,/ et post hoc erimus tamquam non fuerimus./ Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,/ et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :/3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum,/ et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;/ et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,/ et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,/ et a calore illius aggravata./4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,/ et nemo memoriam habebit operum nostrorum./5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum,/ et non est reversio finis nostri :/ quoniam consignata est, et nemo revertitur./6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,/ et utamur creatura tamquam in juventute celeriter./7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus,/ et non prætereat nos flos temporis./8 Coronemus nos rosis antequam marcescant ;/ nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :/9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ./ Ubique relinquamus signa lætitiæ,/ quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors./10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,/ nec veterani revereamur canos multi temporis :/11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ;/ quod enim infirmum est, inutile invenitur./12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,/ et contrarius est operibus nostris,/ et improperat nobis peccata legis,/ et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ./13 Promittit se scientiam Dei habere,/ et filium Dei se nominat./14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum./15 Gravis est nobis etiam ad videndum,/ quoniam dissimilis est aliis vita illius,/ et immutatæ sunt viæ ejus./16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,/ et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,/ et præfert novissima justorum,/ et gloriatur patrem se habere Deum./17 Videamus ergo si sermones illius veri sint,/ et tentemus quæ ventura sunt illi,/ et sciemus quæ erunt novissima illius./18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,/ et liberabit eum de manibus contrariorum./19 Contumelia et tormento interrogemus eum,/ ut sciamus reverentiam ejus,/ et probemus patientiam illius./20 Morte turpissima condemnemus eum ;/ erit enim ei respectus ex sermonibus illius./21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt :/ excæcavit enim illos malitia eorum./22 Et nescierunt sacramenta Dei :/ neque mercedem speraverunt justitiæ,/ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum./23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,/ et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum./24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :/25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.]