Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Justorum autem animæ in manu Dei sunt,/ et non tanget illos tormentum mortis./2 Visi sunt oculis insipientium mori,/ et æstimata est afflictio exitus illorum,/3 et quod a nobis est iter exterminium ;/ illi autem sunt in pace :/4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt,/ spes illorum immortalitate plena est./5 In paucis vexati, in multis bene disponentur,/ quoniam Deus tentavit eos,/ et invenit illos dignos se./6 Tamquam aurum in fornace probavit illos,/ et quasi holocausti hostiam accepit illos,/ et in tempore erit respectus illorum./7 Fulgebunt justi/ et tamquam scintillæ in arundineto discurrent./8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,/ et regnabit Dominus illorum in perpetuum./9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem,/ et fideles in dilectione acquiescent illi,/ quoniam donum et pax est electis ejus./10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt/ correptionem habebunt :/ qui neglexerunt justum,/ et a Domino recesserunt./11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :/ et vacua est spes illorum,/ et labores sine fructu,/ et inutilia opera eorum./12 Mulieres eorum insensatæ sunt,/ et nequissimi filii eorum./13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;/ et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,/ habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;/14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,/ nec cogitavit adversus Deum nequissima :/ dabitur enim illi fidei donum electum,/ et sors in templo Dei acceptissima./15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,/ et quæ non concidat radix sapientiæ./16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,/ et ab iniquo thoro semen exterminabitur./17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,/ et sine honore erit novissima senectus illorum :/18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,/ nec in die agnitionis allocutionem./19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.]