Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,/ et disponit omnia suaviter.]2 [Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,/ et quæsivi sponsam mihi eam assumere,/ et amator factus sum formæ illius./3 Generositatem illius glorificat,/ contubernium habens Dei ;/ sed et omnium Dominus dilexit illam./4 Doctrix enim est disciplinæ Dei,/ et electrix operum illius./5 Et si divitiæ appetuntur in vita,/ quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?/6 Si autem sensus operatur,/ quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?/7 Et si justitiam quis diligit,/ labores hujus magnas habent virtutes :/ sobrietatem enim et prudentiam docet,/ et justitiam, et virtutem,/ quibus utilius nihil est in vita hominibus./8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,/ scit præterita, et de futuris æstimat ;/ scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;/ signa et monstra scit antequam fiant,/ et eventus temporum et sæculorum./9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,/ sciens quoniam mecum communicabit de bonis,/ et erit allocutio cogitationis et tædii mei./10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas,/ et honorem apud seniores juvenis ;/11 et acutus inveniar in judicio,/ et in conspectu potentium admirabilis ero,/ et facies principum mirabuntur me :/12 tacentem me sustinebunt,/ et loquentem me respicient,/ et sermocinante me plura, manus ori suo imponent./13 Præterea habebo per hanc immortalitatem,/ et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam./14 Disponam populos,/ et nationes mihi erunt subditæ :/15 timebunt me audientes reges horrendi./ In multitudine videbor bonus,/ et in bello fortis./16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :/ non enim habet amaritudinem conversatio illius,/ nec tædium convictus illius,/ sed lætitiam et gaudium./17 Hæc cogitans apud me/ et commemorans in corde meo,/ quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,/18 et in amicitia illius delectatio bona,/ et in operibus manuum illius honestas sine defectione,/ et in certamine loquelæ illius sapientia,/ et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :/ circuibam quærens, ut mihi illam assumerem./19 Puer autem eram ingeniosus,/ et sortitus sum animam bonam./20 Et cum essem magis bonus,/ veni ad corpus incoinquinatum./21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;/ et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :/ adii Dominum, et deprecatus sum illum,/ et dixi ex totis præcordiis meis :]