Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,/ et ex genere terreni illius qui prior factus est :/ et in ventre matris figuratus sum caro ;/2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :/ ex semine hominis, et delectamento somni conveniente./3 Et ego natus accepi communem aërem,/ et in similiter factam decidi terram,/ et primam vocem similem omnibus emisi plorans./4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :/5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium./6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,/ et similis exitus./7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;/ et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :/8 et præposui illam regnis et sedibus,/ et divitias nihil esse duxi in comparatione illius./9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum,/ quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,/ et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius./10 Super salutem et speciem dilexi illam,/ et proposui pro luce habere illam,/ quoniam inextinguibile est lumen illius./11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,/ et innumerabilis honestas per manus illius ;/12 et lætatus sum in omnibus,/ quoniam antecedebat me ista sapientia,/ et ignorabam quoniam horum omnium mater est./13 Quam sine fictione didici,/ et sine invidia communico,/ et honestatem illius non abscondo./14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ;/ quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,/ propter disciplinæ dona commendati./15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,/ et præsumere digna horum quæ mihi dantur :/ quoniam ipse sapientiæ dux est,/ et sapientium emendator./16 In manu enim illius et nos et sermones nostri,/ et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina./17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,/ ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,/18 initium, et consummationem, et medietatem temporum,/ vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,/19 anni cursus, et stellarum dispositiones,/20 naturas animalium, et iras bestiarum,/ vim ventorum, et cogitationes hominum,/ differentias virgultorum, et virtutes radicum./21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :/ omnium enim artifex docuit me sapientia.]22 [Est enim in illa spiritus intelligentiæ,/ sanctus, unicus, multiplex, subtilis,/ disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,/ suavis, amans bonum, acutus,/ quem nihil vetat, benefaciens,/23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus,/ omnem habens virtutem, omnia prospiciens,/ et qui capiat omnes spiritus,/ intelligibilis, mundus, subtilis./24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :/ attingit autem ubique propter suam munditiam./25 Vapor est enim virtutis Dei,/ et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,/ et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :/26 candor est enim lucis æternæ,/ et speculum sine macula Dei majestatis,/ et imago bonitatis illius./27 Et cum sit una, omnia potest ;/ et in se permanens omnia innovat :/ et per nationes in animas sanctas se transfert ;/ amicos Dei et prophetas constituit./28 Neminem enim diligit Deus,/ nisi eum qui cum sapientia inhabitat./29 Est enim hæc speciosior sole,/ et super omnem dispositionem stellarum :/ luci comparata, invenitur prior./30 Illi enim succedit nox ;/ sapientiam autem non vincit malitia.]