Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.6 [O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,/ quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus./7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :/8 quia hæc dicit Dominus exercituum :/ Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :/ qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :/9 quia ecce ego levo manum meam super eos,/ et erunt prædæ his qui serviebant sibi :/ et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me./10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,/ et habitabo in medio tui, ait Dominus./11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,/ et erunt mihi in populum,/ et habitabo in medio tui :/ et scies quia Dominus exercituum misit me ad te./12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,/ et eliget adhuc Jerusalem./13 Sileat omnis caro a facie Domini,/ quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]