Codex Sacra scripture, aligned
← 2 compare 4 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. 2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ? 3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. 5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat. 6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens : 7 [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Si in viis meis ambulaveris,/ et custodiam meam custodieris,/ tu quoque judicabis domum meam,/ et custodies atria mea,/ et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt./ 8 Audi, Jesu sacerdos magne,/ tu et amici tui, qui habitant coram te,/ quia viri portendentes sunt :/ ecce enim ego adducam servum meum Orientem./ 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu :/ super lapidem unum septem oculi sunt :/ ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,/ et auferam iniquitatem terræ illius in die una./ 10 In die illa, dicit Dominus exercituum,/ vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]