Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Job, dixit :2 [Ergo vos estis soli homines,/ et vobiscum morietur sapientia ?/3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;/ quis enim hæc quæ nostis ignorat ?/4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,/ invocabit Deum, et exaudiet eum :/ deridetur enim justi simplicitas./5 Lampas contempta apud cogitationes divitum/ parata ad tempus statutum./6 Abundant tabernacula prædonum,/ et audacter provocant Deum,/ cum ipse dederit omnia in manus eorum./7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;/ et volatilia cæli, et indicabunt tibi./8 Loquere terræ, et respondebit tibi,/ et narrabunt pisces maris./9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?/10 In cujus manu anima omnis viventis,/ et spiritus universæ carnis hominis./11 Nonne auris verba dijudicat ?/ et fauces comedentis, saporem ?/12 In antiquis est sapientia,/ et in multo tempore prudentia./13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;/ ipse habet consilium et intelligentiam./14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;/ si incluserit hominem, nullus est qui aperiat./15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;/ et si emiserit eas, subvertent terram./16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;/ ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur./17 Adducit consiliarios in stultum finem,/ et judices in stuporem./18 Balteum regum dissolvit,/ et præcingit fune renes eorum./19 Ducit sacerdotes inglorios,/ et optimates supplantat :/20 commutans labium veracium,/ et doctrinam senum auferens./21 Effundit despectionem super principes,/ eos qui oppressi fuerant relevans./22 Qui revelat profunda de tenebris,/ et producit in lucem umbram mortis./23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,/ et subversas in integrum restituit./24 Qui immutat cor principum populi terræ,/ et decipit eos ut frustra incedant per invium :/25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,/ et errare eos faciet quasi ebrios.]