Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Ecce omnia hæc vidit oculus meus,/ et audivit auris mea, et intellexi singula./2 Secundum scientiam vestram et ego novi :/ nec inferior vestri sum./3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,/ et disputare cum Deo cupio :/4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,/ et cultores perversorum dogmatum./5 Atque utinam taceretis,/ ut putaremini esse sapientes./6 Audite ergo correptionem meam,/ et judicium labiorum meorum attendite./7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,/ ut pro illo loquamini dolos ?/8 numquid faciem ejus accipitis,/ et pro Deo judicare nitimini ?/9 aut placebit ei quem celare nihil potest ?/ aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?/10 Ipse vos arguet,/ quoniam in abscondito faciem ejus accipitis./11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,/ et terror ejus irruet super vos./12 Memoria vestra comparabitur cineri,/ et redigentur in lutum cervices vestræ./13 Tacete paulisper, ut loquar/ quodcumque mihi mens suggesserit./14 Quare lacero carnes meas dentibus meis,/ et animam meam porto in manibus meis ?/15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :/ verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam./16 Et ipse erit salvator meus :/ non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita./17 Audite sermonem meum,/ et ænigmata percipite auribus vestris./18 Si fuero judicatus,/ scio quod justus inveniar./19 Quis est qui judicetur mecum ?/ veniat : quare tacens consumor ?/20 Duo tantum ne facias mihi,/ et tunc a facie tua non abscondar :/21 manum tuam longe fac a me,/ et formido tua non me terreat./22 Voca me, et ego respondebo tibi :/ aut certe loquar, et tu responde mihi./23 Quantas habeo iniquitates et peccata ?/ scelera mea et delicta ostende mihi./24 Cur faciem tuam abscondis,/ et arbitraris me inimicum tuum ?/25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,/ et stipulam siccam persequeris :/26 scribis enim contra me amaritudines,/ et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ./27 Posuisti in nervo pedem meum,/ et observasti omnes semitas meas,/ et vestigia pedum meorum considerasti :/28 qui quasi putredo consumendus sum,/ et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]