Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,/ repletur multis miseriis./2 Qui quasi flos egreditur et conteritur,/ et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet./3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,/ et adducere eum tecum in judicium ?/4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?/ nonne tu qui solus es ?/5 Breves dies hominis sunt :/ numerus mensium ejus apud te est :/ constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt./6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,/ donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus./7 Lignum habet spem :/ si præcisum fuerit, rursum virescit,/ et rami ejus pullulant./8 Si senuerit in terra radix ejus,/ et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,/9 ad odorem aquæ germinabit,/ et faciet comam, quasi cum primum plantatum est./10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,/ atque consumptus, ubi, quæso, est ?/11 Quomodo si recedant aquæ de mari,/ et fluvius vacuefactus arescat :/12 sic homo, cum dormierit, non resurget :/ donec atteratur cælum, non evigilabit,/ nec consurget de somno suo./13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,/ et abscondas me donec pertranseat furor tuus,/ et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?/14 Putasne mortuus homo rursum vivat ?/ cunctis diebus quibus nunc milito, expecto/ donec veniat immutatio mea./15 Vocabis me, et ego respondebo tibi :/ operi manuum tuarum porriges dexteram./16 Tu quidem gressus meos dinumerasti :/ sed parce peccatis meis./17 Signasti quasi in sacculo delicta mea,/ sed curasti iniquitatem meam./18 Mons cadens defluit,/ et saxum transfertur de loco suo :/19 lapides excavant aquæ,/ et alluvione paulatim terra consumitur :/ et hominem ergo similiter perdes./20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :/ immutabis faciem ejus, et emittes eum./21 Sive nobiles fuerint filii ejus,/ sive ignobiles, non intelliget./22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,/ et anima illius super semetipso lugebit.]