Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,/ et implebit ardore stomachum suum ?/3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,/ et loqueris quod tibi non expedit./4 Quantum in te est, evacuasti timorem,/ et tulisti preces coram Deo./5 Docuit enim iniquitas tua os tuum,/ et imitaris linguam blasphemantium./6 Condemnabit te os tuum, et non ego :/ et labia tua respondebunt tibi./7 Numquid primus homo tu natus es,/ et ante colles formatus ?/8 numquid consilium Dei audisti,/ et inferior te erit ejus sapientia ?/9 Quid nosti quod ignoremus ?/ quid intelligis quod nesciamus ?/10 Et senes et antiqui sunt in nobis,/ multo vetustiores quam patres tui./11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ?/ sed verba tua prava hoc prohibent./12 Quid te elevat cor tuum,/ et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?/13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus,/ ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?/14 Quid est homo ut immaculatus sit,/ et ut justus appareat natus de muliere ?/15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,/ et cæli non sunt mundi in conspectu ejus./16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo,/ qui bibit quasi aquam iniquitatem ?/17 Ostendam tibi : audi me :/ quod vidi, narrabo tibi./18 Sapientes confitentur,/ et non abscondunt patres suos :/19 quibus solis data est terra,/ et non transivit alienus per eos./20 Cunctis diebus suis impius superbit,/ et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus./21 Sonitus terroris semper in auribus illius :/ et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur./22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,/ circumspectans undique gladium./23 Cum se moverit ad quærendum panem,/ novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies./24 Terrebit eum tribulatio,/ et angustia vallabit eum,/ sicut regem qui præparatur ad prælium./25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,/ et contra Omnipotentem roboratus est./26 Cucurrit adversus eum erecto collo,/ et pingui cervice armatus est./27 Operuit faciem ejus crassitudo,/ et de lateribus ejus arvina dependet./28 Habitavit in civitatibus desolatis,/ et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ./29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,/ nec mittet in terra radicem suam./30 Non recedet de tenebris :/ ramos ejus arefaciet flamma,/ et auferetur spiritu oris sui./31 Non credet, frustra errore deceptus,/ quod aliquo pretio redimendus sit./32 Antequam dies ejus impleantur peribit,/ et manus ejus arescent./33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,/ et quasi oliva projiciens florem suum./34 Congregatio enim hypocritæ sterilis,/ et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt./35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,/ et uterus ejus præparat dolos.]