Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :2 [Numquid Deo potest comparari homo,/ etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?/3 Quid prodest Deo, si justus fueris ?/ aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?/4 Numquid timens arguet te,/ et veniet tecum in judicium,/5 et non propter malitiam tuam plurimam,/ et infinitas iniquitates tuas ?/6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,/ et nudos spoliasti vestibus./7 Aquam lasso non dedisti,/ et esurienti subtraxisti panem./8 In fortitudine brachii tui possidebas terram,/ et potentissimus obtinebas eam./9 Viduas dimisisti vacuas,/ et lacertos pupillorum comminuisti./10 Propterea circumdatus es laqueis,/ et conturbat te formido subita./11 Et putabas te tenebras non visurum,/ et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?/12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,/ et super stellarum verticem sublimetur ?/13 Et dicis : Quid enim novit Deus ?/ et quasi per caliginem judicat./14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,/ et circa cardines cæli perambulat./15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis,/ quam calcaverunt viri iniqui,/16 qui sublati sunt ante tempus suum,/ et fluvius subvertit fundamentum eorum ?/17 Qui dicebant Deo : Recede a nobis :/ et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,/18 cum ille implesset domos eorum bonis :/ quorum sententia procul sit a me./19 Videbunt justi, et lætabuntur,/ et innocens subsannabit eos :/20 nonne succisa est erectio eorum ?/ et reliquias eorum devoravit ignis ?/21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,/ et per hæc habebis fructus optimos./22 Suscipe ex ore illius legem,/ et pone sermones ejus in corde tuo./23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,/ et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo./24 Dabit pro terra silicem,/ et pro silice torrentes aureos./25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos,/ et argentum coacervabitur tibi./26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,/ et elevabis ad Deum faciem tuam./27 Rogabis eum, et exaudiet te,/ et vota tua reddes./28 Decernes rem, et veniet tibi,/ et in viis tuis splendebit lumen./29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,/ et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur./30 Salvabitur innocens :/ salvabitur autem in munditia manuum suarum.]