Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Job, ait :2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,/ et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum./3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,/ et veniam usque ad solium ejus ?/4 Ponam coram eo judicium,/ et os meum replebo increpationibus :/5 ut sciam verba quæ mihi respondeat,/ et intelligam quid loquatur mihi./6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,/ nec magnitudinis suæ mole me premat./7 Proponat æquitatem contra me,/ et perveniat ad victoriam judicium meum./8 Si ad orientem iero, non apparet ;/ si ad occidentem, non intelligam eum./9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;/ si me vertam ad dexteram, non videbo illum./10 Ipse vero scit viam meam,/ et probavit me quasi aurum quod per ignem transit./11 Vestigia ejus secutus est pes meus :/ viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea./12 A mandatis labiorum ejus non recessi,/ et in sinu meo abscondi verba oris ejus./13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :/ et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit./14 Cum expleverit in me voluntatem suam,/ et alia multa similia præsto sunt ei./15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,/ et considerans eum, timore sollicitor./16 Deus mollivit cor meum,/ et Omnipotens conturbavit me./17 Non enim perii propter imminentes tenebras,/ nec faciem meam operuit caligo.]