Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :2 [Audite, sapientes, verba mea :/ et eruditi, auscultate me./3 Auris enim verba probat,/ et guttur escas gustu dijudicat./4 Judicium eligamus nobis,/ et inter nos videamus quid sit melius./5 Quia dixit Job : Justus sum,/ et Deus subvertit judicium meum./6 In judicando enim me mendacium est :/ violenta sagitta mea absque ullo peccato./7 Quis est vir ut est Job,/ qui bibit subsannationem quasi aquam :/8 qui graditur cum operantibus iniquitatem,/ et ambulat cum viris impiis ?/9 Dixit enim : Non placebit vir Deo,/ etiam si cucurrerit cum eo./10 Ideo, viri cordati, audite me :/ absit a Deo impietas,/ et ab Omnipotente iniquitas./11 Opus enim hominis reddet ei,/ et juxta vias singulorum restituet eis./12 Vere enim Deus non condemnabit frustra,/ nec Omnipotens subvertet judicium./13 Quem constituit alium super terram ?/ aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?/14 Si direxerit ad eum cor suum,/ spiritum illius et flatum ad se trahet./15 Deficiet omnis caro simul,/ et homo in cinerem revertetur./16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,/ et ausculta vocem eloquii mei :/17 numquid qui non amat judicium sanari potest ?/ et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?/18 Qui dicit regi : Apostata ;/ qui vocat duces impios ;/19 qui non accipit personas principum,/ nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :/ opus enim manuum ejus sunt universi./20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :/ et pertransibunt, et auferent violentum absque manu./21 Oculi enim ejus super vias hominum,/ et omnes gressus eorum considerat./22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis,/ ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,/23 neque enim ultra in hominis potestate est,/ ut veniat ad Deum in judicium./24 Conteret multos, et innumerabiles,/ et stare faciet alios pro eis./25 Novit enim opera eorum,/ et idcirco inducet noctem, et conterentur./26 Quasi impios percussit eos/ in loco videntium :/27 qui quasi de industria recesserunt ab eo,/ et omnes vias ejus intelligere noluerunt :/28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,/ et audiret vocem pauperum./29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?/ ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,/ et super gentes, et super omnes homines ?/30 Qui regnare facit hominem hypocritam/ propter peccata populi./31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum,/ te quoque non prohibebo./32 Si erravi, tu doce me ;/ si iniquitatem locutus sum, ultra non addam./33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?/ tu enim cpisti loqui, et non ego :/ quod si quid nosti melius, loquere./34 Viri intelligentes loquantur mihi,/ et vir sapiens audiat me./35 Job autem stulte locutus est,/ et verba illius non sonant disciplinam./36 Pater mi, probetur Job usque ad finem :/ ne desinas ab homine iniquitatis :/37 quia addit super peccata sua blasphemiam,/ inter nos interim constringatur :/ et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]