Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Voca ergo, si est qui tibi respondeat,/ et ad aliquem sanctorum convertere./2 Vere stultum interficit iracundia,/ et parvulum occidit invidia./3 Ego vidi stultum firma radice,/ et maledixi pulchritudini ejus statim./4 Longe fient filii ejus a salute,/ et conterentur in porta,/ et non erit qui eruat./5 Cujus messem famelicus comedet,/ et ipsum rapiet armatus,/ et bibent sitientes divitias ejus./6 Nihil in terra sine causa fit,/ et de humo non oritur dolor./7 Homo nascitur ad laborem,/ et avis ad volatum./8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum,/ et ad Deum ponam eloquium meum :/9 qui facit magna et inscrutabilia,/ et mirabilia absque numero ;/10 qui dat pluviam super faciem terræ,/ et irrigat aquis universa ;/11 qui ponit humiles in sublime,/ et mrentes erigit sospitate ;/12 qui dissipat cogitationes malignorum,/ ne possint implere manus eorum quod cperant ;/13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,/ et consilium pravorum dissipat./14 Per diem incurrent tenebras,/ et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie./15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,/ et de manu violenti pauperem./16 Et erit egeno spes ;/ iniquitas autem contrahet os suum./17 Beatus homo qui corripitur a Deo :/ increpationem ergo Domini ne reprobes :/18 quia ipse vulnerat, et medetur ;/ percutit, et manus ejus sanabunt./19 In sex tribulationibus liberabit te,/ et in septima non tanget te malum./20 In fame eruet te de morte,/ et in bello de manu gladii./21 A flagello linguæ absconderis,/ et non timebis calamitatem cum venerit./22 In vastitate et fame ridebis,/ et bestias terræ non formidabis./23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,/ et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi./24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;/ et visitans speciem tuam, non peccabis./25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,/ et progenies tua quasi herba terræ./26 Ingredieris in abundantia sepulchrum,/ sicut infertur acervus tritici in tempore suo./27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :/ quod auditum, mente pertracta.]