Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Job, dixit :2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,/ et calamitas quam patior, in statera !/3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ;/ unde et verba mea dolore sunt plena :/4 quia sagittæ Domini in me sunt,/ quarum indignatio ebibit spiritum meum ;/ et terrores Domini militant contra me./5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?/ aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?/6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?/ aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?/7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,/ nunc, præ angustia, cibi mei sunt./8 Quis det ut veniat petitio mea,/ et quod expecto tribuat mihi Deus ?/9 et qui cpit, ipse me conterat ;/ solvat manum suam, et succidat me ?/10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,/ nec contradicam sermonibus Sancti./11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?/ aut quis finis meus, ut patienter agam ?/12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,/ nec caro mea ænea est./13 Ecce non est auxilium mihi in me,/ et necessarii quoque mei recesserunt a me./14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,/ timorem Domini derelinquit./15 Fratres mei præterierunt me,/ sicut torrens qui raptim transit in convallibus./16 Qui timent pruinam,/ irruet super eos nix./17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;/ et ut incaluerit, solventur de loco suo./18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;/ ambulabunt in vacuum, et peribunt./19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,/ et expectate paulisper./20 Confusi sunt, quia speravi :/ venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt./21 Nunc venistis ;/ et modo videntes plagam meam, timetis./22 Numquid dixi : Afferte mihi,/ et de substantia vestra donate mihi ?/23 vel : Liberate me de manu hostis,/ et de manu robustorum eruite me ?/24 Docete me, et ego tacebo :/ et si quid forte ignoravi, instruite me./25 Quare detraxistis sermonibus veritatis,/ cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?/26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,/ et in ventum verba profertis./27 Super pupillum irruitis,/ et subvertere nitimini amicum vestrum./28 Verumtamen quod cpistis explete :/ præbete aurem, et videte an mentiar./29 Respondete, obsecro, absque contentione ;/ et loquentes id quod justum est, judicate./30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,/ nec in faucibus meis stultitia personabit.]